"L.Annaei Senecae. Phaedra " - читать интересную книгу автора et uicta prono puppis aufertur uado.
quid ratio possit? uicit ac regnat furor, potensque tota mente dominatur deus. 185 hic uolucer omni pollet in terra impotens ipsumque flammis torret indomitis Iouem; Gradiuus istas belliger sensit faces, opifex trisulci fulminis sensit deus, et qui furentis semper Aetnaeis iugis 190 uersat caminos igne tam paruo calet; ipsumque Phoebum, tela qui neruo regit, figit sagitta certior missa puer uolitatque caelo pariter et terris grauis. *Nvt.* Deum esse amorem turpis et uitio fauens 195 finxit libido, quoque liberior foret titulum furori numinis falsi addidit. natum per omnis scilicet terras uagum Erycina mittit, ille per caelum uolans proterua tenera tela molitur manu 200 regnumque tantum minimus e superis habet: uana ista demens animus asciuit sibi Venerisque numen finxit atque arcus dei. Quisquis secundis rebus exultat nimis fluitque luxu, semper insolita appetit. 205 tunc illa magnae dira fortunae comes subit libido: non placent suetae dapes, cur in penates rarius tenues subit haec delicatas eligens pestis domos? 210 cur sancta paruis habitat in tectis Venus mediumque sanos uulgus affectus tenet et se coercent modica, contra diuites regnoque fulti plura quam fas est petunt? quod non potest uult posse qui nimium potest. 215 quid deceat alto praeditam solio uide: metue ac uerere sceptra remeantis uiri. *Ph.* Amoris in me maximum regnum reor reditusque nullos metuo: non umquam amplius conuexa tetigit supera qui mersus semel 220 adiit silentem nocte perpetua domum. *Nvt.* Ne crede Diti. clauserit regnum licet, canisque diras Stygius obseruet fores: solus negatas inuenit Theseus uias. *Ph.* Veniam ille amori forsitan nostro dabit. 225 *Nvt.* Immitis etiam coniugi castae fuit: experta saeuam est barbara Antiope manum. sed posse flecti coniugem iratum puta: quis huius animum flectet intractabilem? exosus omne feminae nomen fugit, 230 immitis annos caelibi uitae dicat, conubia uitat: genus Amazonium scias. |
|
|