"L.Annaei Senecae. Phaedra " - читать интересную книгу автора *Ph.* Hunc in niuosi collis haerentem iugis,
et aspera agili saxa calcantem pede sequi per alta nemora, per montes placet. 235 *Nvt.* Resistet ille seque mulcendum dabit castosque ritus Venere non casta exuet? tibi ponet odium, cuius odio forsitan persequitur omnes? *Ph.* Precibus haud uinci potest? *Nvt.* Ferus est. *Ph.* Amore didicimus uinci feros. 240 *Nvt.* Fugiet. *Ph.* Per ipsa maria si fugiat, sequar. *Nvt.* Patris memento. *Ph.* Meminimus matris simul. *Nvt.* Genus omne profugit. *Ph.* Paelicis careo metu. *Nvt.* Aderit maritus. *Ph.* Nempe Pirithoi comes? *Nvt.* Aderitque genitor. *Ph.* Mitis Ariadnae pater. 245 *Nvt.* Per has senectae splendidas supplex comas fessumque curis pectus et cara ubera precor, furorem siste teque ipsa adiuua: pars sanitatis uelle sanari fuit. *Ph.* Non omnis animo cessit ingenuo pudor. 250 paremus, altrix. qui regi non uult amor, uincatur. haud te, fama, maculari sinam. haec sola ratio est, unicum effugium mali: uirum sequamur, morte praeuertam nefas. *Nvt.* Moderare, alumna, mentis effrenae impetus, 255 quod esse temet autumas dignam nece. *Ph.* Decreta mors est: quaeritur fati genus. laqueone uitam finiam an ferro incubem? an missa praeceps arce Palladia cadam? 260 *Nvt.* Sic te senectus nostra praecipiti sinat 262 perire leto? siste furibundum impetum. [haud quisquam ad uitam facile reuocari potest] *Ph.* Prohibere nulla ratio periturum potest, 265 ubi qui mori constituit et debet mori. proin castitatis uindicem armemus manum. 261 *Nvt.* Solamen annis unicum fessis, era, 267 si tam proteruus incubat menti furor, contemne famam: fama uix uero fauet, peius merenti melior et peior bono. 270 temptemus animum tristem et intractabilem. meus iste labor est aggredi iuuenem ferum mentemque saeuam flectere immitis uiri. *Chorvs* Diua non miti generata ponto, quam uocat matrem geminus Cupido: 275 impotens flammis simul et sagittis iste lasciuus puer et renidens tela quam certo moderatur arcu! [labitur totas furor in medullas igne furtiuo populante uenas.] 280 |
|
|