"L.Annaei Senecae. Phaedra " - читать интересную книгу автора pepulitque amorem, tutus ac uictor fuit;
qui blandiendo dulce nutriuit malum, sero recusat ferre quod subiit iugum. 135 nec me fugit, quam durus et ueri insolens ad recta flecti regius nolit tumor. quemcumque dederit exitum casus feram: fortem facit uicina libertas senem. Honesta primum est uelle nec labi uia, 140 pudor est secundus nosse peccandi modum. quo, misera, pergis? quid domum infamem aggrauas superasque matrem? maius est monstro nefas: nam monstra fato, moribus scelera imputes. Si, quod maritus supera non cernit loca, 145 tutum esse facinus credis et uacuum metu, erras; teneri crede Lethaeo abditum Thesea profundo et ferre perpetuam Styga: quid ille, lato maria qui regno premit populisque reddit iura centenis, pater? 150 latere tantum facinus occultum sinet? sagax parentum est cura. Credamus tamen astu doloque tegere nos tantum nefas: quid ille rebus lumen infundens suum, matris parens? quid ille, qui mundum quatit 155 uibrans corusca fulmen Aetnaeum manu, sator deorum? credis hoc posse effici, Sed ut secundus numinum abscondat fauor coitus nefandos utque contingat stupro 160 negata magnis sceleribus semper fides: quid poena praesens, conscius mentis pauor animusque culpa plenus et semet timens? scelus aliqua tutum, nulla securum tulit. Compesce amoris impii flammas, precor, 165 nefasque quod non ulla tellus barbara commisit umquam, non uagi campis Getae nec inhospitalis Taurus aut sparsus Scythes; expelle facinus mente castifica horridum memorque matris metue concubitus nouos. 170 miscere thalamos patris et gnati apparas uteroque prolem capere confusam impio? perge et nefandis uerte naturam ignibus. cur monstra cessant? aula cur fratris uacat? prodigia totiens orbis insueta audiet, 175 natura totiens legibus cedet suis, quotiens amabit Cressa? *Ph.* Quae memoras scio uera esse, nutrix; sed furor cogit sequi peiora. uadit animus in praeceps sciens remeatque frustra sana consilia appetens. 180 sic, cum grauatam nauita aduersa ratem propellit unda, cedit in uanum labor |
|
|