"М.Тулий Цицерон "IN Q. CAECILIVM ORATIO QVAE DIVINATIO DICITVR" (лат.)" - читать интересную книгу автора

lenocinabitur, minus aliquanto contendet quam potest.
[49] Iam hoc considerate, cuius modi accusatores in tanto iudicio simus
habituri, cum et ipse Alienus ex ea facultate, si quam habet, aliquantum
detracturus sit, et Caecilius tum denique se aliquid futurum putet, si
Alienus minus vehemens fuerit et sibi primas in dicendo partis
concesserit. Quartum quem sit habiturus non video, nisi quem forte ex illo
grege moratorum, qui subscriptionem sibi postularunt cuicumque vos
delationem dedissetis:
[50] ex quibus alienissimis hominibus ita paratus venis ut tibi hospes
aliquis sit recipiendus. Quibus ego non sum tantum honorem habiturus ut ad
ea quae dixerint certo loco aut singillatim uni cuique respondeam: sic
breviter, quoniam non consulto sed casu in eorum mentionem incidi, quasi
praeteriens satis faciam universis. Tantane vobis inopia videor esse
amicorum ut mihi non ex his quos mecum adduxerim, sed de populo
subscriptor addatur? vobis autem tanta inopia reorum est ut mihi causam
praeripere conemini potius quam aliquos ad columnam Maeniam vestri ordinis
reos reperiatis?
[51] 'Custodem', inquit, 'Tullio me adponite'. Quid? mihi quam multis
custodibus opus erit, si te semel ad meas capsas admisero? qui non solum
ne quid enunties, sed etiam ne quid auferas custodiendus sis. Sed de isto
custode toto sic vobis brevissime respondebo, non esse hos talis viros
commissuros ut ad causam tantam a me susceptam, mihi creditam, quisquam
subscriptor me invito adspirare possit; etenim fides mea custodem
repudiat, diligentia speculatorem reformidat.
[52] Verum ut ad te, Caecili, redeam, quam multa te deficiant vides:
quam multa sint in te quae reus nocens in accusatore suo cupiat esse,
profecto iam intellegis. Quid ad haec dici potest? non enim quaero quid tu
dicturus sis; video mihi non te, sed hunc librum esse responsurum, quem
monitor tuus hic tenet; qui si te recte monere volet, suadebit tibi ut
hinc discedas neque mihi verbum ullum respondeas. Quid enim dices? an id
quod dictitas, iniuriam tibi fecisse Verrem? Arbitror; neque enim esset
veri simile, cum omnibus Siculis faceret iniurias, te illi unum eximium
cui consuleret fuisse.
[53] Sed ceteri Siculi ultorem suarum iniuriarum invenerunt; tu dum
tuas iniurias per te, id quod non potes, persequi conaris, id agis ut
ceterorum quoque iniuriae sint impunitae atque inultae; et hoc te
praeterit, non id solum spectari solere, qui debeat, sed etiam illud, qui
possit ulcisci; in quo utrumque sit, eum superiorem esse, in quo
alterutrum, in eo non quid is velit, sed quid facere possit, quaeri solere.
[54] Quodsi ei potissimum censes permitti oportere accusandi potestatem
cui maximam C. Verres iniuriam fecerit, utrum tandem censes hos iudices
gravius ferre oportere, te ab illo esse laesum, an provinciam Siciliam
esse vexatam ac perditam? Opinor, concedes multo hoc et esse gravius et ab
omnibus ferri gravius oportere. Concede igitur ut tibi anteponatur in
accusando provincia; nam provincia accusat cum is agit causam quem sibi
illa defensorem sui iuris, ultorem iniuriarum, actorem causae totius
adoptavit.
[55] At eam tibi C. Verres fecit iniuriam quae ceterorum quoque animos
possit alieno incommodo commovere. Minime; nam id quoque ad rem pertinere
arbitror, qualis iniuria dicatur quae causa inimicitiarum proferatur.