"М.Тулий Цицерон "IN Q. CAECILIVM ORATIO QVAE DIVINATIO DICITVR" (лат.)" - читать интересную книгу автора

paratum in iudicium venturum arbitraris.
[44] Ac si tibi nemo responsurus esset, tamen ipsam causam, ut ego
arbitror, demonstrare non posses: nunc ne illud quidem cogitas, tibi cum
homine disertissimo et ad dicendum paratissimo futurum esse certamen,
quicum modo disserendum, modo omni ratione pugnandum certandumque sit.
Cuius ego ingenium ita laudo ut non pertimescam, ita probo ut me ab eo
delectari facilius quam decipi putem posse. Numquam ille me opprimet
consilio, numquam ullo artificio pervertet, numquam ingenio me suo
labefactare atque infirmare conabitur; novi omnis hominis petitiones
rationesque dicendi; saepe in isdem, saepe in contrariis causis versati
sumus; ita contra me ille dicet, quamvis sit ingeniosus, ut non nullum
etiam de suo ingenio iudicium fieri arbitretur.
[45] Te vero, Caecili, quem ad modum sit elusurus, quam omni ratione
iactaturus, videre iam videor; quotiens ille tibi potestatem optionemque
facturus sit ut eligas utrum velis--factum esse necne, verum esse an
falsum--utrum dixeris, id contra te futurum. Qui tibi aestus, qui error,
quae tenebrae, di immortales, erunt, homini minime malo! Quid? cum
accusationis tuae membra dividere coeperit et in digitis suis singulas
partis causae constituere? quid? cum unum quidque transigere, expedire,
absolvere? Ipse profecto metuere incipies ne innocenti periculum
facessieris.
[46] Quid? cum commiserari, conqueri, et ex illius invidia deonerare
aliquid et in te traicere coeperit, commemorare quaestoris cum praetore
necessitudinem constitutam, morem maiorum, sortis religionem, poterisne
eius orationis subire invidiam? Vide modo, etiam atque etiam considera.
Mihi enim videtur periculum fore ne ille non modo verbis te obruat, sed
gestu ipso ac motu corporis praestringat aciem ingeni tui, teque ab
institutis tuis cogitationibusque abducat.
[47] Atque huiusce rei iudicium iam continuo video futurum. Si enim
mihi hodie respondere ad haec quae dico potueris, si ab isto libro, quem
tibi magister ludi nescio qui ex alienis orationibus compositum dedit,
verbo uno discesseris, posse te et illi quoque iudicio non deesse et
causae atque officio tuo satis facere arbitrabor; sin mecum in hac
prolusione nihil fueris, quem te in ipsa pugna cum acerrimo adversario
fore putemus? Esto, ipse nihil est, nihil potest; at venit paratus cum
subscriptoribus exercitatis et disertis. Est tamen hoc aliquid, tametsi
non est satis; omnibus enim rebus is qui princeps in agendo est
ornatissimus et paratissimus esse debet. Verum tamen L. Appuleium esse
video proximum subscriptorem, hominem non aetate sed usu forensi atque
exercitatione tironem.
[48] Deinde, ut opinor, habet Alienum, hunc tamen a subselliis; qui
quid in dicendo posset numquam satis attendi, in clamando quidem video eum
esse bene robustum atque exercitatum. In hoc spes tuae sunt omnes; hic, si
tu eris actor constitutus, totum iudicium sustinebit. Ac ne is quidem
tantum contendet in dicendo quantum potest, sed consulet laudi et
existimationi tuae, et ex eo quod ipse potest in dicendo aliquantum
remittet, ut tu tamen aliquid esse videare. Vt in actoribus Graecis fieri
videmus, saepe illum qui est secundarum aut tertiarum partium, cum possit
aliquanto clarius dicere quam ipse primarum, multum submittere, ut ille
princeps quam maxime excellat, sic faciet Alienus; tibi serviet, tibi