"М.Тулий Цицерон "IN Q. CAECILIVM ORATIO QVAE DIVINATIO DICITVR" (лат.)" - читать интересную книгу автора

Cognoscite ex me; nam iste eam profecto, nisi plane nihil sapit, numquam
proferet. Agonis quaedam est Lilybitana, liberta Veneris Erycinae, quae
mulier ante hunc quaestorem copiosa plane et locuples fuit. Ab hac
praefectus Antoni quidam symphoniacos servos abducebat per iniuriam,
quibus se in classe uti velle dicebat. Tum illa, ut mos in Sicilia est
omnium Veneriorum et eorum qui a Venere se liberaverunt, ut praefecto illi
religionem Veneris nomine obiceret, dixit et se et sua Veneris esse.
[56] Vbi hoc quaestori Caecilio, viro optimo et homini aequissimo,
nuntiatum est, vocari ad se Agonidem iubet; iudicium dat statim, Si paret
eam se et sva Veneris esse dixisse. Iudicant recuperatores id quod necesse
erat; neque enim erat cuiquam dubium quin illa dixisset. Iste in
possessionem bonorum mulieris intrat, ipsam Veneri in servitutem
adiudicat; deinde bona vendit, pecuniam redigit. Ita dum pauca mancipia
Veneris nomine Agonis ac religione retinere vult, fortunas omnis
libertatemque suam istius iniuria perdidit. Lilybaeum Verres venit postea;
rem cognoscit, factum improbat, cogit quaestorem suum pecuniam, quam ex
Agonidis bonis redegisset, eam mulieri omnem adnumerare et reddere.
[57] Est adhuc, id quod vos omnis admirari video, non Verres, sed Q.
Mucius.
Quid enim facere potuit elegantius ad hominum existimationem, aequius
ad levandam mulieris calamitatem, vehementius ad quaestoris libidinem
coercendam?
Summe haec omnia mihi videntur esse laudanda. Sed repente e vestigio ex
homine tamquam aliquo Circaeo poculo factus est Verres; rediit ad se atque
ad mores suos; nam ex illa pecunia magnam partem ad se vertit, mulieri
reddidit quantulum visum est.
[58] Hic tu si laesum te a Verre esse dicis, patiar et concedam; si
iniuriam tibi factam quereris, defendam et negabo; denique de iniuria quae
tibi facta sit neminem nostrum graviorem iudicem esse oportet quam te
ipsum, cui facta dicitur.
Si tu cum illo postea in gratiam redisti, si domi illius aliquotiens
fuisti, si ille apud te postea cenavit, utrum te perfidiosum an
prevaricatorem existimari mavis? Video esse necesse alterutrum, sed ego
tecum in eo non pugnabo quo minus utrum velis eligas.
[59] Quodsi ne iniuriae quidem, quae tibi ab illo facta sit, causa
remanet, quid habes quod possis dicere quam ob rem non modo mihi, sed
cuiquam anteponare? nisi forte illud, quod dicturum te esse audio,
quaestorem illius fuisse. Quae causa gravis esset, si certares mecum uter
nostrum illi amicior esse deberet: in contentione suscipiendarum
inimicitiarum ridiculum est putare causam necessitudinis ad inferendum
periculum iustam videri oportere.
[60] Etenim si plurimas a tuo praetore iniurias accepisses, tamen eas
ferendo maiorem laudem quam ulciscendo mererere; cum vero nullum illius in
vita rectius factum sit quam id quod tu iniuriam appellas, hi statuent
hanc causam, quam ne in alio quidem probarent, in te iustam ad
necessitudinem violandam videri? Qui si summam iniuriam ab illo accepisti,
tamen, quoniam quaestor eius fuisti, non potes eum sine ulla vituperatione
accusare; si vero non ulla tibi facta est iniuria, sine scelere eum
accusare non potes. Quare cum incertum sit de iniuria, quemquam horum esse
putas qui non malit te sine vituperatione quam cum scelere discedere?