"М.Тулий Цицерон "IN Q. CAECILIVM ORATIO QVAE DIVINATIO DICITVR" (лат.)" - читать интересную книгу автораtota C. Verrem ab aratoribus, cum frumentum sibi in cellam imperavisset,
et cum esset tritici modius HS ii, pro frumento in modios singulos duodenos sestertios exegisse. Magnum crimen, ingens pecunia, furtum impudens, iniuria non ferenda! [31] Ego hoc uno crimine illum condemnem necesse est: tu, Caecili, quid facies? utrum hoc tantum crimen praetermittes an obicies? Si obicies, idne alteri crimini dabis quod eodem tempore in eadem provincia tu ipse fecisti? audebis ita accusare alterum ut quo minus tute condemnere recusare non possis? Sin praetermittes, qualis erit tua ista accusatio, quae domestici periculi metu certissimi et maximi criminis non modo sp"ons"ionem, verum etiam mentionem ipsam pertimescat? [32] Emptum est ex senatus consulto frumentum ab Siculis praetore Verre, pro quo frumento pecunia omnis soluta non est. Grave est hoc crimen in Verrem, grave me agente, te accusante nullum; eras enim tu quaestor, pecuniam publicam tu tractabas, ex qua, etiamsi cuperet praetor, tamen ne qua deductio fieret magna ex parte tua potestas erat. Huius quoque igitur criminis te accusante mentio nulla fiet: silebitur toto iudicio de maximis et notissimis illius furtis et iniuriis. Mihi crede, Caecili, non potest in accusando socios vere defendere is qui cum reo criminum societate coniunctus est. [33] Mancipes a civitatibus pro frumento pecuniam exegerunt. Quid? hoc Verre praetore factum est solum? Non, sed etiam quaestore Caecilio. Quid igitur? daturus es huic crimini quod et potuisti prohibere ne fieret et audiet quod, cum faciebat, quem ad modum defensurus esset non reperiebat. Atque ego haec quae in medio posita sunt commemoro: sunt alia magis occulta furta, quae ille, ut istius, credo, animos atque impetus retardaret, benignissime cum quaestore suo communicavit. [34] Haec tu scis ad me esse delata; quae si velim proferre, facile omnes intellegent vobis inter vos non modo voluntatem fuisse coniunctam, sed ne praedam quidem adhuc esse divisam. Quapropter si tibi indicium postulas dari quod tecum una fecerit, concedo, si id lege permittitur; sin autem de accusatione dicimus, concedas oportet iis qui nullo suo peccato impediuntur quo minus alterius peccata demonstrare possint. [35] Ac vide quan- tum interfuturum sit inter meam tuamque accusationem. Ego etiam quae tu sine Verre commisisti Verri crimini daturus sum, quod te non prohibuerit, cum summam ipse haberet potestatem: tu contra ne quae ille quidem fecit obicies, ne qua ex parte coniunctus cum eo reperiare. Quid? illa, Caecili, contemnendane tibi videntur esse, sine quibus causa sustineri, praesertim tanta, nullo modo potest? aliqua facultas agendi, aliqua dicendi consuetudo, aliqua in foro, iudiciis, legibus aut ratio aut exercitatio? [36] Intellego quam scopuloso difficilique in loco verser; nam cum omnis adrogantia odiosa est, tum illa ingeni atque eloquentiae multo molestissima. Quam ob rem nihil dico de meo ingenio; neque est quod possim dicere, neque si esset dicerem; aut enim id mihi satis est quod est de me opinionis, quidquid est, aut, si id parum est, ego maius id commemorando |
|
|