"М.Тулий Цицерон "IN Q. CAECILIVM ORATIO QVAE DIVINATIO DICITVR" (лат.)" - читать интересную книгу автора

putavit, accusandi voluntas ad viros fortis spectatosque homines translata
sit, sese in iudiciis diutius dominari non posse.

[25] Huic ego homini iam ante denuntio, si a me causam hanc vos agi
volueritis, rationem illi defendendi totam esse mutandam, et ita mutandam
ut, meliore et honestiore condicione quam qua ipse vult ut"i", imitetur
homines eos quos ipse vidit amplissimos, L. Crassum et M. Antonium, qui
nihil se arbitrabantur ad iudicia causasque amicorum praeter fidem et
ingenium adferre oportere. Nihil erit quod me agente arbitretur iudicium
sine magno multorum periculo posse corrumpi.
[26] Ego in hoc iudicio mihi Siculorum causam receptam, populi Romani
susceptam esse arbitror, ut mihi non unus homo improbus opprimendus sit,
id quod Siculi petiverunt, sed omnino omnis improbitas, id quod populus
Romanus iam diu flagitat, exstinguenda atque delenda sit: in quo ego quid
eniti aut quid efficere possim, malo in aliorum spe relinquere quam in
oratione mea ponere.
[27] Tu vero, Caecili, quid potes? quo tempore aut qua in re non modo
ceteris specimen aliquod dedisti, sed tute tui periculum fecisti? In
mentem tibi non venit quid negoti sit causam publicam sustinere, vitam
alterius totam explicare atque eam non modo in animis iudicum, sed etiam
in oculis conspectuque omnium exponere, sociorum salutem, commoda
provinciarum, vim legum, gravitatem iudiciorum defendere? Cognosce ex me,
quoniam hoc primum tempus discendi nactus es, quam multa esse oporteat in
eo qui alterum accuset; ex quibus si unum aliquod in te cognoveris, ego
iam tibi ipse istuc quod expetis mea voluntate concedam. Primum
integritatem atque innocentiam singularem; nihil est enim quod minus
ferendum sit quam rationem ab altero vitae reposcere eum qui non possit
suae reddere.
[28] Hic ego de te plura non dicam: unum illud credo omnis animum
advertere, te adhuc a nullis nisi ab Siculis potuisse cognosci; Siculos
hoc dicere, cum eidem sint irati cui tu te inimicum esse dicis, sese tamen
te actore ad iudicium non adfuturos. Quare negent ex me non audies: hos
patere id suspicari quod necesse est. Illi quidem, ut est hominum genus
nimis acutum et suspiciosum, non te ex Sicilia litteras in Verrem
deportare velle arbitrantur, sed, quod isdem litteris illius praetura et
tua quaestura consignata sit, asportare te velle ex Sicilia litteras
suspicantur.
[29] Deinde accusatorem firmum verumque esse oportet. Eum ego si te
putem cupere esse, facile intellego esse non posse. Nec ea dico, quae si
dicam tamen infirmare non possis, te, antequam de Sicilia decesseris, in
gratiam redisse cum Verre; Potamonem, scribam et familiarem tuum, retentum
esse a Verre in provincia, cum tu decederes; M. Caecilium, fratrem tuum,
lectissimum atque ornatissimum adulescentem, non modo non adesse neque
tecum tuas iniurias persequi, sed esse cum Verre et cum illo
familiarissime atque amicissime vivere.
Sunt et haec et alia in te falsi accusatoris signa permulta, quibus ego
nunc non utor: hoc dico, te, si maxime cupias, tamen verum accusatorem
esse non posse.
[30] Video enim permulta esse crimina quorum tibi societas cum Verre
eius modi est ut ea in accusando attingere non audeas. Queritur Sicilia