"М.Тулий Цицерон "IN Q. CAECILIVM ORATIO QVAE DIVINATIO DICITVR" (лат.)" - читать интересную книгу автора

sedibus, delubris fuit, quod in una quaque re beneficio senatus populique
Romani iuris habui, id mihi tu, C.
Verres, eripuisti atque abstulisti; quo nomine abs te sestertium
miliens ex lege repeto.' Si universa, ut dixi, provincia loqui posset, hac
voce uteretur:
quoniam id non poterat, harum rerum actorem quem idoneum esse arbitrata
est ipsa delegit.
[20] In eius modi re quis- quam tam impudens reperietur qui ad alienam
causam, invitis iis quorum negotium est, accedere aut adspirare audeat? Si
tibi, Q.
Caecili, hoc Siculi dicerent: 'Te non novimus, nescimus qui sis,
numquam te antea vidimus; sine nos per eum nostras fortunas defendere
cuius fides est nobis cognita,' nonne id dicerent quod cuivis probare
deberent? Nunc hoc dicunt, utrumque se nosse; alterum se cupere defensorem
esse fortunarum suarum, alterum plane nolle.
[21] Cur nolint, etiamsi taceant, satis dicunt; verum non tacent. Tamen
iis invitissimis te offeres? tamen in aliena causa loquere? tamen eos
defendes qui se ab omnibus desertos potius quam abs te defensos esse
malunt? tamen iis operam tuam pollicebere qui te neque velle sua causa
nec, si cupias, posse arbitrantur?
Cur eorum spem exiguam reliquarum fortunarum, quam habent in legis et
in iudici severitate positam, vi extorquere conaris? cur te interponis
invitissimis iis quibus maxime lex consultum esse vult? cur, de quibus in
provincia non optime es meritus, eos nunc plane fortunis omnibus conaris
evertere? cur iis non modo persequendi iuris sui, sed etiam deplorandae
calamitatis adimis potestatem?
[22] Nam te actore quem eorum adfuturum putas, quos intellegis non ut
per te alium, sed ut per alium aliquem te ipsum ulciscantur laborare? At
enim solum id est, ut me Siculi maxime velint: alterum illud, credo,
obscurum est, a quo Verres minime se accusari velit. Ecquis umquam tam
palam de honore, tam vehementer de salute sua contendit quam ille atque
illius amici ne haec mihi delatio detur? Sunt multa quae Verres in me esse
arbitratur, quae scit in te, Caecili, non esse; quae cuius modi in utroque
nostrum sint, paulo post commemorabo; [23] nunc tantum id dicam quod
tacitus tu mihi adsentiare, nullam rem in me esse quam ille contemnat,
nullam in te quam pertimescat. Itaque magnus ille defensor et amicus eius
tibi suffragatur, me oppugnat; aperte ab iudicibus petit ut tu mihi
anteponare, et ait hoc se honeste sine ulla invidia ac sine ulla
offensione contendere. 'Non enim,' inquit, 'illud peto quod soleo, cum
vehementius contendi, impetrare: reus ut absolvatur non peto, sed ut
potius ab hoc quam ab illo accusetur, id peto. Da mihi hoc; concede quod
facile est, quod honestum, quod non invidiosum; quod cum dederis, sine
ullo tuo periculo, sine infamia illud dederis, ut is absolvatur cuius ego
causa laboro.' [24] Et ait idem, ut aliquis metus adiunctus sit ad
gratiam, certos esse in consilio quibus ostendi tabellas velit; id esse
perfacile; non enim singulos ferre sententias, sed universos constituere;
ceratam uni cuique tabellam dari cera legitima, non illa infami ac
nefaria. Atque is non tam propter Verrem laborat quam quod eum minime res
tota delectat; videt enim, si a pueris nobilibus, quos adhuc elusit, si a
quadruplatoribus, quos non sine causa contempsit semper ac pro nihilo