"М.Тулий Цицерон "IN Q. CAECILIVM ORATIO QVAE DIVINATIO DICITVR" (лат.)" - читать интересную книгу автора

[61] Ac vide quid differat inter meam opinionem ac tuam. Tu cum omnibus
rebus inferior sis, hac una in re te mihi anteferri putas oportere, quod
quaestor illius fueris: ego, si superior omnibus rebus esses, hanc unam ob
causam te accusatorem repudiari putarem oportere. Sic enim a maioribus
nostris accepimus, praetorem quaestori suo parentis loco esse oportere;
nullam neque iustiorem neque graviorem causam necessitudinis posse
reperiri quam coniunctionem sortis, quam provinciae, quam offici, quam
publici muneris societatem.
[62] Quam ob rem si iure posses eum accusare, tamen, cum is tibi
parentis numero fuisset, id pie facere non posses; cum vero neque iniuriam
acceperis et praetori tuo periculum crees, fatearis necesse est te illi
iniustum impiumque bellum inferre conari. Etenim ista quaestura ad eam rem
valet, ut elaborandum tibi in ratione reddenda sit quam ob rem qui
quaestor eius fueris accuses, non ut ob eam ipsam causam postulandum sit
ut tibi potissimum accusatio detur. Neque fere umquam venit in
contentionem de accusando qui quaestor fuisset, quin repudiaretur.
[63] Itaque neque L. Philoni in C. Servilium nominis deferendi potestas
est data, neque M. Aurelio Scauro in L. Flaccum, neque Cn. Pompeio in T.
Albucium; quorum nemo propter indignitatem repudiatus est, sed ne libido
violandae necessitudinis auctoritate iudicum comprobaretur. Atque ille Cn.
Pompeius ita cum C. Iulio contendit, ut tu mecum; quaestor enim Albuci
fuerat, ut tu Verris; Iulius hoc secum auctoritatis ad accusandum
adferebat quod, ut hoc tempore nos ab Siculis, sic tum ille ab Sardis
rogatus ad causam accesserat. Semper haec causa plurimum valuit, semper
haec ratio accusandi fuit honestissima, pro sociis, pro salute provinciae,
pro exterarum nationum commodis inimicitias suscipere, ad periculum
accedere, operam, studium, laborem interponere.
[64] Etenim si probabilis est eorum causa qui iniurias suas persequi
volunt (qua in re dolori suo, non rei publicae commodis serviunt), quanto
illa honestior causa est, quae non solum probabilis videri sed etiam grata
esse debet, nulla privatim accepta iniuria sociorum atque amicorum populi
Romani dolore atque iniuriis commoveri! Nuper cum in P. Gabinium vir
fortissimus et innocentissimus L. Piso delationem nominis postularet, et
contra Q. Caecilius peteret isque se veteres inimicitias iam diu susceptas
persequi diceret, cum auctoritas et dignitas Pisonis valebat plurimum, tum
illa erat causa iustissima, quod eum sibi Achaei patronum adoptarant.
[65] Etenim cum lex ipsa de pecuniis repetundis sociorum atque amicorum
populi Romani patrona sit, iniquum est non eum legis iudicique actorem
idoneum maxime putari quem actorem causae suae socii defensoremque
fortunarum suarum potissimum esse voluerunt. An quod ad commemorandum est
honestius, id ad probandum non multo videri debet aequius? Vtra igitur est
splendidior, utra inlustrior commemoratio, 'Accusavi eum cui quaestor
fueram, quicum me sors consuetudoque maiorum, quicum me deorum hominumque
iudicium coniunxerat,' an 'Accusavi rogatu sociorum atque amicorum,
delectus sum ab universa provincia qui eius iura fortunasque defenderem'?
Dubitare quisquam potest quin honestius sit eorum causa apud quos quaestor
fueris, quam eum cuius quaestor fueris accusare?
[66] Clarissimi viri nostrae civitatis temporibus optimis hoc sibi
amplissimum pulcherrimumque ducebant, ab hospitibus clientibusque suis, ab
exteris nationibus, quae in amicitiam populi Romani dicionemque essent,