"М.Тулий Цицерон "IN Q. CAECILIVM ORATIO QVAE DIVINATIO DICITVR" (лат.)" - читать интересную книгу автора

iniurias propulsare eorumque fortunas defendere. M. Catonem illum
Sapientem, clarissimum virum et prudentissimum, cum multis gravis
inimicitias gessisse accepimus propter Hispanorum, apud quos consul
fuerat, iniurias.
[67] Nuper Cn. Domitium scimus M. Silano diem dixisse propter unius
hominis Aegritomari, paterni amici atque hospitis, iniurias. Neque enim
magis animos hominum nocentium res umquam ulla commovit quam haec maiorum
consue- tudo longo intervallo repetita ac relata, sociorum querimoniae
delatae ad hominem non inertissimum, susceptae ab eo qui videbatur eorum
fortunas fide diligentiaque sua posse defendere.
[68] Hoc timent homines, hoc laborant, hoc institui atque adeo
institutum referri ac renovari moleste ferunt; putant fore ut, si paulatim
haec consuetudo serpere ac prodire coeperit, per homines honestissimos
virosque fortissimos, non imperitos adulescentulos aut illius modi
quadruplatores leges iudiciaque administrentur.
[69] Cuius consuetudinis atque instituti patres maioresque nostros non
paenitebat tum cum P. Lentulus, is qui princeps senatus fuit, accusabat M'.
Aquilium subscriptore C. Rutilio Rufo, aut cum P. Africanus, homo
virtute, fortuna, gloria, rebus gestis amplissimus, posteaquam bis consul
et censor fuerat, L. Cottam in iudicium vocabat. Iure tum florebat populi
Romani nomen, iure auctoritas huius imperi civitatisque maiestas gravis
habebatur. Nemo mirabatur in Africano illo, quod in me nunc, homine parvis
opibus ac facultatibus praedito, simulant sese mirari, cum moleste ferunt:
[70]'Quid sibi iste vult? accusatoremne se existimari, qui antea
defendere consuerat, nunc praesertim, ea iam aetate, cum aedilitatem
petat?' Ego vero et aetatis non modo meae sed multo etiam superioris, et
honoris amplissimi puto esse et accusare improbos et miseros
calamitososque defendere. Et profecto aut hoc remedium est aegrotae ac
prope desperatae rei publicae iudiciisque corruptis et contaminatis
paucorum vitio ac turpitudine, homines ad legum defensionem iudiciorumque
auctoritatem quam honestissimos et integerrimos diligentissimosque
accedere; aut, si ne hoc quidem prodesse poterit, profecto nulla umquam
medicina his tot incommodis reperietur.
[71] Nulla salus rei publicae maior est quam eos qui alterum accusant
non minus de laude, de honore, de fama sua quam illos qui accusantur de
capite ac fortunis suis pertimescere. Itaque semper ii diligentissime
laboriosissimeque accusarunt qui se ipsos in discrimen existimationis
venire arbitrati sunt. Quam ob rem hoc statuere, iudices, debetis, Q.
Caecilium, de quo nulla umquam opinio fuerit nullaque in hoc ipso iudicio
exspectatio futura sit, qui neque ut ante collectam famam conservet neque
uti reliqui temporis spem confirmet laborat, non nimis hanc causam severe,
non nimis accurate, non nimis diligenter acturum. Habet enim nihil quod in
offensione deperdat; ut turpissime flagitiosissimeque discedat, nihil de
suis veteribus ornamentis requiret.
[72] A nobis multos obsides habet populus Romanus, quos ut incolumis
conservare, tueri, confirmare ac recuperare possimus, omni ratione erit
dimicandum. Habet honorem quem petimus, habet spem quam propositam nobis
habemus, habet existimationem multo sudore labore vigiliisque collectam,
ut, si in hac causa nostrum officium ac diligentiam probaverimus, haec
quae dixi retinere per populum Romanum incolumia ac salva possimus; si