"Фома Аквинский. Lauda sion " - читать интересную книгу автора”®¬ ЂЄўЁбЄЁ©.
Lauda sion Lauda Sion Salvatorem, Lauda ducem et pastorem, In hymnis et canticis. Quantum potes, tantum aude, Quia maior omni laude, Nec laudare sufficis. Laudis thema specialis, Panis vivis et vitalis Hodie proponitur. Quem in sacrae mensa cenae, Turbae fratrum duodenae Datum non ambigitur. Sit laus plena, sit sonora, Sit iucunda, sit decora Mentis iubilatio. Dies enim solemnis agitur, Huius institutio. In hac mensa novi Regis, Novum Pascha novae legis, Phase vetus terminat. Vetustatem novitas, Umbram fugat veritas, Noctem lux eliminat. Quod in cena Christus gessit, Faciendum hoc expressit In sui memoriam. Docti sacris institutis, Panem, vinum in salutis Consecramus hostiam. Dogma datur christianis, Quod in carnem transit panis, Et vinum in sanguinem. Quod non capis, quod non vides, |
|
|