"Иностранные известия о восстании Степана Разина" - читать интересную книгу автора (Маньков А. Г.)СТЕНКО РАЗИНЪ ДОНСКИ КОЗАКЪ ИЗМЕННИК. ID EST STEPHANUS RAZIN DONICUS COSACUS PERDUELLIS. PUBLICAE DISQUISITIONI EXHIBITUS PRAESIDE CONRADO SAMUELE SCHURTZFLEISCH, RESPONDENTE JOHANNE JUSTO MARTIO, MULHUSA-THURINGO, D. XXIX QUINTIL. ANNO MDCLXXIVViris Magnificis, Nobilissimis, Consultissimis, Amplissimis, Prudentissimis, Auctoritate, Meritis atque Dignitate inclytis, Civitatis liberae ejusque imperialis Miilhusinae Consulibus ac Senatoribus, universis Patriae Patribus virtute, singularibus orna-mentis atque omni laude conspicuis Dominis meis et Mecoenatibus summis piissimo obsequio sacrum esse vult humilis ac demississimus Cliens Johannes Justus Martius. 1. Sextus annus est, ex quo in Russiam commeavi, et vidi, quae alii tantum fama acceperunt, et motuum, quos tota Europa mirata est, spectator ipse fui, ac ut pleraque acta fuerint, praesens observavi. Turn auctor tumultuum Stephanus Razinus venit in conspectum meum, qui audacia atque immanitate sua effecit, ut seditionis, quae Moscoviam tune non modo perturbavit, sed etiam in extremum discrimenadduxit, initia, cursum atque exitum tradere cogltarem, et sive meis ilia ipsa oculis adspexi, sive ex propinquo baud falsis indiciis accepi, in commentaries referrem. 2. Quod prius quam expediam, paucis docebo, quod vetus Moscoviae ingenium, quae facies, quod nomen fuerit, quibus item vicibus creverit, quas provincias acquisiverit, et quomodo se a Tataris in libertatem vindicaverit, ac in tanta finium amplitudine imperium, nimia alioqui mole facile ruiturum servaverit. 3. Principio totus ille tractus Scythia appellatus est, inde Rhoxolanorum nomen increbuit, ac diu multumque in usu ac sermone hominum fuit, usque dum Russi et Moschovitae dicerentur hae gentes, et fractis Tatarotum viribus, amplissimas Europae Asiaeque provincias obtinerent. a. Ex Strabone Geograph. lib. 7. et lib. 2. collat. intelligimus, partem Scytharum fuisse, et habitasse trans Borysthenem. Plinius H. N. lib. IV, cap. 12, juxta Alanos, qui Lithuani sunt, collocat, et Rhoxalanos scribit, paulo aliter, atque Strabo, qui rPoЈoXavou? extulit. Et huic loco inserendum est, quod Jornandes cum de rebus Geticis traderet, in describenda Scythia luculentam operarn col-locaverit, Borysthenem vero Danastrum dixerit, p. 84. Nee de Moschorum vocabulo dubitamus, esse antiquissimum, quanquam et Strabo eo designavit Asiae populos, ac regioni Moschicae partim Colchos, partim Iberos (Ponto finitimos, non Iberi fl. accolas) partim Armenios attribuit, lib. 11, quem sequitur Pomponius Mela de situ orbis, lib. 3. cap. 5 et ad sinum maris Hyrcani, atque adeo extra Europam positos refert. Hos a Mesech, sive Mosoch, deducunt Philippus Cluverius Germ, antiq. lib. I. cap. 4; Chron. Carlo-Peucerianum lib. 1, p. 23; G. Hornius hist. Imp. p. 123. Ita vero ignorari non potest, ut Scythiam, sic et Moschos quondam ratione Asiae atque Europae ab se distingvendos fuisse. Sed cum ad medii aevi scriptores pervenimus, incertum, quae causa fuerit, quod Moschorum, qui Europam colunt, regio, quae alias Russia est, Graecia quoque cognominata fuerit, apud Adam. Bremensem hist. Eccl. 1.2. cap 12. et de situ Daniae p. 139. Nisi forsan quod Graecorum ritum teneant, et quod ipsis commercia invicem fuerint, Henr. Bangert. ad Helmold. 1. 1. p. 3. Nec pauci tamen Russos distingvunt a Graecis, praeter caeteros Luitpraridus 1.5. c. 6; Sigebertus ad A. 936. Ille sane aquilonares vocat, et generali notione refert quoque inter Normannos, conf. Liutpr. 1. I.c. 3; Ch. Besold. hist. Imp. orient, p. 101; Reiriecc. 1.2. ad poet, anonym, p. 21. Quid vero causae fuerit, cur Russi appellati fuerint, non perinde est certum, et fabulas narrant, qui a Russo, Principe quodam Dalmata, arcessunt: inter quos est cum multis aliis Georg. Hornius orb. pol. part. 1. cap. 3; Sigismundus Baro ab Herberstein a Russia, antique oppido initium appellationis hujus duxit, sed haud temere istud probem, quia constat, Russorum incertos esse annales, et prius quam transissent in Europam, Rhossos dictos fuisse, Samuel Bochart Phaleg lib. 3. cap. 13; Helmoldus in Chron. Slav. Ruzos cognominat, Johannes Tzetzes Graecus scriptor Rhos, et a primis in Asia sedibus Tauros extulit. Verurn mihi non est propositum haec omnia complecti, qui omnes conatus atque studia referre debeam ad historiani Razini, hie vero tantum attingere scriptores, qui et in parte suscepti hujus operis usui atque ornamento esse possint. Cunique horum multi sint, turn vero hie meinorandi in primis erunt post Herbersteinii Commentaries rerum Moscoviticarum; Matthias a Michou de Sarmat. Europ.; Paulus Oderbornius 1. 1. histor. Johannis Basilidis; Joach. Vadianus in descript. Sarmatiae; Jac. Spigel schol. in Aen. Sylvium p. 256; Stephan Kakasch itin. Pers. pag. 38 seq.; Johannes Mayr ad A. 1503; Paulus Jovius de Moscovitar. legatione; Laur. Surius comment, rer. p. 31. seqq. edit. Colon.; item scriptores rerum Polonicarum Alexander Gvagninus in descript. Moscov.; Reinholdus Heidensteinius de bello Moscovit.; Antonius Possevinus Colon, edit.; epitome genealogiae Ducis Moscoviae; Paulus Piasecius episcopus Praemisliensis; inprimis Adamus Olearius, qui per Moscoviam ac Tatarorum regiones iter fecit in Persiam, et situm loci, et ritus moresque gentis oculis aspexit suis; Hermannus Fabronius Mosemannus hist. Moscov. cap. 13, qui quemadmodum interpretandus sit, et quae scripserit, juxta cum ingarissimis scivit Vincentius Placcius, qui cum tot ex abdito eruere nomina vellet, nee de viro hoc, nee de operibus ejus, praesertim monarchia Caesarea, et descriptione imperiorum, quid leviter cognitum habuit, Syntag. pseud, p. 205. Religionem Russorum ac caetera instituta praeter dictos scriptores, Herbersteinium Possevinum, Jovium, Gvagninum, persequuntur Johannes Faber lib. de relig. Moscovit.; Martinus Crusius Theol. Moscov.; D. Chytraeus de stat. Eccl. Grae-ciae, Adrianus Regenvolscius in Syntagm. Eccles. Slavon.; Aub. Miraeus de stat. relig. Christian.; Edoard. Brerewodus scrutin. religion. Nee mihi in praesentia ost declarandum, utrum ex Metrophane Critopulo desumenda pariter ac dijudicanda sit formula sacrorura Russicorum. Certe autem juxta Metrophanis confessionem hue pertinent publicae epistolae Johanis Metropol. Russ. ad Episc. Rom. et Jeremiae Patriarchae Constantinopolitani, quarum altera anno post natum Christum MDLXXVI missa est ad Theologos Wirtembergicos. Nee nunc in eo argumento moramur temeritatem Leonis Allatii, viri quamlibet alias docti, et minime in antiquitate hospitis, quam dudum castigatam esse scio. Sed qui de jure ac legibus Moscovitarum aliquid literis consignaverint hactenus in ipsa Moscovia mihi non occurrerunt. Fecit autem hujus operae mihi ac posteritati spem Johannes Grawinckel,[51] vir ingenio promptus, et si incepto exitus respondeat, rerum Moscoviticarum chronicon pariter et Tzarici imperii legum codicem, qui Uloschenie appel-latur, editurus, et qua jacta illic libertatis sacrorum nostratium fundamenta fuerint, ac res actaque Comitis Waldemari eo perti-nentia enarraturus. Tantum hie de Russia subjungimus, earn vel dici nigram, sive minorem, vel rubram, quae sunt Polonicae ditio-nis, vel albam, sive majorem, quae et Massogetarum, et Rhoxo-lanorum, seu Moschorum appellatur, observante etiam Jo. Aventino 1.4 annal. Boj. p. 360, conf. Lucas de Linda descript. Geogr. Polon. et Moscov. Ac de his Russis quoque tradiderunt scriptores Graeci Cedrenus, Zoiiaras, atque ex his etiam Thuanus ad A. 1558; F. Hieronymus Romanus republ. del mundo 3. part, a cap.. 11 usque ad. 16 edit. Salamant.; Gasp. Ens thes. polit. apotelesm. 72, ubi tamen falsi aliquid admiscet; novissime.descriptio Moschoviae Elzeviriana. 4. Constat de vetustate gentis, et supervacuum est, coplura scribere, siquidem hinc non aliter, quAm ad praeparandos animos, ac per instituti occasionem commemorare institui, quemadmodum pro imperio ac libertate dimicaverint Moschi, et Tataros, a quibus CCC fere annis oppressi fuerant, ajecerint, ac se in imperium nulla Scythis lege parendi obnoxlum, asseruerint. 5. Primus hoc aggressus est et perfecit Johannes III, qui non modo Russian! inplures Principes partitam in suam unius potestatem redegit, sed etiam de Tataris, qui has terras occupaverant, triumphavit, ac superioris iraperii faciem ita vertit atque immutavit, ut nullum Tatarici dominatus vestigium retineret. Quibus rebus magni cognomen adeptum esse ferunt, et filio, cui Basilio nomen erat, prodidisse imitationis exemplum, et conficiendi cursum ejus laudis, ad quam pater felicissime ingressus fuerat. Neque Basilio animus, nee consilium defuit, ut qui mox ditionis suae faceret Smolecensem Principatum, et subacta Plescovia regni fines melius tueretur, ac demum hoc quoque magnum et memorabile susciperet, ut ab occupando Casanensi regno proximo abesset. Sunt etiam, qui tradant, huic primum Tzaaris titulum esse additum, ac ad nostra usque tempora retentum, et factis accessionibus regnorum Casanensis atque Astracanensis sub Johanne ejus filio amplius adornatum. Illud enim non dubitanter affirmo, et quia memoria dignum est, tradi a me oportet, Basilium neque occupasse ea regna neque in scripturam tituli redegisse. b. Paulus Jovius, de Moscovit, legat., hanc tituli formam ex curia Basilii expressit: Magnus Dominus Basilius, Dei gratia Imperator ac dominator totius Russiae, nee non magnus Dux Volodemariae, Moschoviae, Novogrodiae, Pleschoviae, Smoleniae, Tfferiae,[52] Jugoriae, Permniae, Vetchae, Bolgariae etc. Dominator et magnus Princeps Novogrodiae inferioris terrae, Cernigoviae, Razaniae, Volotchiae, Rezeviae, Belchiae, Rostoviae, Jaroslaviae, Belozeriae, Udoriae, Obdoriae, Condiniaeque etc. Qvem titulum retinet Petrus Bertius, etsi regionum, a quibus sumptus est, nomina adferat non iisdem, quibus apud Jovium extant, literis scripta: brev. orb. terrar. p. 56. Ut vero exarari literas recte et Geographiae convenienter oporteat, vel ex sola Elzeviriana Moscoviae descriptione colligas, ut compleri vero titulus et plene ac more et exemplo curiae novissimo scribi debeat, post Olearium tradere voluit Jo. Frid. Popping, orb. illustr. lib. 2. p. 404. Nam ita auctus est iste titulus, ut praescripto Magni Tzaris et magni Ducis nomine, post quaedam verba initium tituli absolventia Moschorum Imperator quoque appelletur Tzar Casani, et Tzar Astrachani, Tzar Siberiae, ac demum non procul fine, Carthalinicorum et Grusinicorum Tzarium dominus atque dominator. Apud Goldastum legitur titulus multo brevior, isque a Rudolpho II Caesare attributus: Serenissimo ac potentissimo Duci Theodoro Wanowitz Czaro, et Magno Duci Russiae, Wlodimiriae, Moscoviae, Novogradiae, Tom 3, const. Imp. ad annum 1594. - Johannes Christ. Becmannus eo libro, quo multam laudem consecutus est, de tit. reg. diss. 1, cap. 2, n. 6, putat, Johan-nem Basilidem primum fuisse, qui Tzaris titulo uteretur: sed uti non negabimus, ab eo adjectione regni Casanensis et Astracanensis amplificatum, ita viro doctissimo non potest displicere, si nos id de Johannis Basilidis patre asseramus. Id vero omnibus notissimum est, Moscovitas in servandis titulis esse pertinacissimos, et legatos ipsorum affirmare, capite luendum fore, siquando in scriptura tituli per errorem laberentur, quod anno superiori LXXIII testi-monio suo comprobavit Paulus Menesius a Bitfodels, Baro Scotus, cum oratoris munere perfungeretur, ac Serenissimi Potentissimique Tzaris omnium Ruthenorum autocratoris ablegatum se ad Impera-torem Romanum, Electores Saxonicum et Brandenburgicum, ut et Rempublicam Venetam Pontificemque Romanurn, literis eo datis doceret. Potestque esse documento Nicolaus Heinsius, vir ingenio et prudentia singulari, qui quum anno MDCLXX Moschuae Ruthenorum legati obiret officium, expertus est, quam difficulter inflecti Tzaris animus atque mitigari posset, cum de accipiendo eo ac in aulam deducendo consultaretur: quin et hoc anno constitit, nee a vestigio veteris ritus discedere, neque pati voluisse, ut vel leviter aliquid ex antique more mutaretur. Dum vero haec persequimur, haud praetermittere debemus, Tzaris titulum reipsa cum nomine regiae dignitatis paria facere, tamen, ut hodieque opinio est apud Moschos, plus in Tzaris, quam in regis titulo inest dignitatis, quod praeclare exposuit Baro Herbersteinius. Atque eo spectat, quod scriptor Mercurii Gallici, torn. 3, affirmavit, Michaelem Fe-dorowitzium per oratorem suum pronunciandum curavisse ad Matthiam, se ex antiqua Caesarum familia prognatum esse. Praetarquam autem quod id falsumest, dubito dehujus commemorationis fide, et alias exploratum habeo, multa falsa in Mercurium Gallicum irrepsisse, ac Gab. Bartholomaeum Gramondum ejus scriptorem quoque men-dacii non praeter meritum coarguisse: lib. 10 histor. Galliae p. 474. Forsan et hujus, si quid tale accidisset, mentionem facturus fuisset Paulus Piasecius, qui uti ad res alias, ita imprimis ad Moscoviticas digreditur, et alibi narrat, Theodorum magnum Moscoviae Ducem de impertiendo regis titulo Pontificern Romanum solicitasse: chron. p. 112. Quanquam et causas adducere possimus, propter quas a Pia-secio nunc quoque discedamus, constatque ex actis illorum tempo-rum, Theodorum non fuisse ea voluntate erga Pontificem, ut ab eo regium peterot titulum, quod nescire non potest, qui vel cursim legit Herbersteinii commentarios rerum Moscoviticarum, inquantum respondent illis temporibus, quibus ista contigisse memorantur. Neque ipse Paulus Jovius sibi constat, dum refert, Clementem VII. Pontificem obtulisse ultro Basilio regiam dignitatem, si adjungere se ad Romanae Ecclesiae societatem vellet. Mox autem subjungit, cupivisse Basilium concessione Pontificis regium titulum prome-reri: nee multo post dubitans scribit, famam tulisse, quod a Caesare Maximiliano titulum ejusmodi postulasset: de legat. Moschovit. edit. Basil. 6. Nihilo seguior Patre fuit Johannes cognomento Basilides, neque ullam augendi imperii occasionem praetermisit, sed qvia animo a lenitate alieniori[53] erat, et hanc unarn firmando dominatui ido-neam viam putabat, inter tyrannos numeratus est. Neque de eo ambigitur hactenus, quod saepe multumque ab officio boni Principis recesserit, nee pauca praeter jus fasque admiserit, illud tamen, nee temere, affirmandum est, pleraque de eo magis odio, quam conscientia factorum prodita fuisse, nee modo multas et longinqvas expeditiones suseepisse, sed etiam plurimas victorias reportantem, Casanenses ac Astrachanenses in sua verba adegisse, hisque rebus et magnitudini suae dnimum, et fortunae potentiam aeqvavisse. c. Jacob. Aug. Thuanus ad A. 1584 ita de Paulo Oderbornio judicat, ut nullo negotio intelligatur, eum exaggerasse Basilidis facta, ut significantius tyrannum repraesentaret. Eandem in suspicionem vocat Alexandrum Gvagninum, atque ex Thuano repetit descriptio Moscoviae Elzeviriana p. 114, ac in seqventibus usque eo ipsius res actaque aestimat, ut ab ipso regibus, qui imperia am-pliora efficere student, petendum esse exemplum censeat, p. 150. conf. p. 180. Est vero mini codex manuscriptus, haud dubie non visus Thuano, sed qui paria cum Oderbornio tradit, eumque sequitur Horsey Anglus ab Elisabetha ad Johannem Basilidem missus, cum quo conjungi potest Belga L. van der Bos, qui in describenda ejus saevitia conveniunt, nee abludit Olearius, ne Guagnino ap-pareret dissimilis. Ut tanto minus mirandum sit, cur his subscripserit Erasmus Francisci in Theatro actorum lugubrium, XVI. Et tamen nil veretur Thuanus idem, quod antea scripserat, repetita vice alibi mandare literis, et quod ad hoc institutum, ac refellendam vulgi opinionem spectat, talia de eo referre, quae et magnum et fortem animum demonstrant, ad A. 1606. Omnino autem Thuanus, qui cum doctrinae studio, turn reipublicae tractandae usu summam est consecutus laudem, ignorare non potuit, multos in Basilidem scripsisse asperius, sive errore deceptos, sive odio impulses, sive quod nescirent, plura exigi ad noscendum tyrannum, quam aliquot tyrannica facta. 7. Verumenimvero rebus humanis erepto Johanne Basilide, magna conversio facta est, nee fortuna Theodori neque autoritas viguit, turn vero orbitas, ut fieri alias solet, spreta est. Eo A. MDLXXXXVIII sine liberis mortuo, pro Basilidis filio qui-dam se gessit Gregorius Strepius, et Demetrium Theodori juniorem fratrem, qui jam ante per insidias Borisii perierat, lineamentorum similitudine mentitus, pessimam hanc ad regnum viam affectavit. Sed non impune tulit audaciam Strepius, nee modo imperium, sed etiam vitam amisit: postque haec cadaver saevitiae subjectum est, et ducto per genitalia funeraptum, ac omnibus modis foedatum. Horret imagine crudelis exempli anumus, eo magis, quod sint, qui existiment, Strepium, de quo dixi, verum fuisse Demetrium, et vita functo Theodore, Basilidis filio, sorte nascendi Moschis impe-rare debuisse, nunc vero contra jus fasque deturbatum, et per dedecus atque ignominiam occisum fuisse. Qvanquam autem id multi, tamen non sine dubitatione tradunt, alios autem vel solus Petrus Patersonus[54] (d) Upsalensis adduxit, ut credant, Strepium fuisse impostorern, et simulasse se pro Demetrio, atque adeo meruisse, ut digni-tate quae ad ejus familiam non pertinebat, excideret, ac perduellio-nis infamia notaretur. d. Hujus viri relatio visa et lecta est Thuano, qui ejus meminit ad A. 1606. Post Thuanum Piasecius hanc operam navavit, non tamen certiora proferre potuit, ac Thuanus, qui praedictam relationem commemoravit potius, quam assensu suo excepit. Piasecins de ori-gine Demetrii, verane, an commentita sit, parum constare scribit, ad A. 1604, cum tamen ille et explorare liaec melius et exequi rectissime potuisset, si certi aliquid invenire, et posteritati tradere potuisset. Sed id quoque in ambiguo reliquit Michael Gasp. Ltmdorpius contin. Sleidanlib. 3. ad A. 1606. Ego quantum perspicere posse mihi videor, existimo saltern, non satis recte ac sincere Russos in hac causa officio suo functos esse. Nimis vero simplex credulusque fuit scriptor anonymus belli Polono-Moschici, qui quod vulgo de impostore Demetrio proditum est, ita refert, ut eum ne dubitasse: quidem appareat. 8. Per id tempus res Moschorum afflictissimae erant: nam et veterum malorum recordatio dolorem renovabat, et praesentibus remedium adferri non poterat. Vix credibile dictu est, tarn tetra facinora ac fraudes admisisse Borisium, et magnorum Ducum longo tempore fundatam domum evertisse, sublatoque Theodore, cujus opinio maleficii de ipso est, ac oppresso, dubium ejus, an Basilii Suiskii scelere, Demetrio, tot et tantis motibus alimentum dedisse. Postea enim quam caedes Demetrii, quae hortatu Suiskii patrata est, vacuum locum fecerat, Suiskius excitatus est ad spem capessendi Moschorum imperii, quod retinuit usque ad MDCX annum. Cumque hunc proceres loco dimovissent Vladislaum Sigismundi filium ё Ро-lonia acciverunt, cui vix sacramento adacti erant, quum aparebat, infidam hanc pacem ac lubricum obsequium fuisse, et neque naturam, nee consuetudinem, quae natura potentior creditur, Moschos regi-mini ac moribus Polonicis assuefacere potuisse (e): sive enim Vladislai, quern elegerant, absentia ipsis suspecta erat, sive dominatum, qui animis occurrebat, verebantur, certe peregrinum imperium fastidiebant, et injuria se affectos querebantur. Quo circa tandem a Vladislao defecerunt et inclinatis in Michaelem Federowitzium animis, hunc optarunt pariter et anno MDCXII communibus suffragiis successorem nominarunt virum materno genere a Basilide oriundum, et qui tune plurimum poterat, ac merebatur, ut servato suae gentis diceretur. Nam et praesenti animo accessit ad rempublicam, et autoritate atque consilio XXVIII annis tenuit, ct multid laboribus defensam, factionibusque sopitis (f) instauratam filio Alexio Michalowitzio reliquit. e. Format situs ingenia, et facil, ut contrariis stucliis ducantur. gentes, nee quidquam tarn sit carum his, quod illis non miserum aH que acerbum videatur. Id si perspicere libet, uti possumus opera Reinholdi Heidensteinii, qui lib. 3 hist. rer. Polon. p. 123. ita describit Moschos, ut quam facillime intelligatur, eorum ingenia et mores plurimum abhorrere a Polonicis, et plurima utrisqu adversa esse, quae novissime apud animum suum proposuit Andreas Olsowskius, cum tractaret controversiam de censura candidatorum sceptri Polonici, vir inter populares suos apprime eruditus, et rerum civilium scientissimus, ac dicto libello non mediocrem laudeni, inio palmam inter omnes qui in istius argumenti curam incubueruut, adeptus, conf. auctor Lineamentor. Sarmalicor, § 23. Quod cum sapientes aestimant, paerie diffidunt foederi, quod proxime inter Moschos Polonosque coaluit, praesertim si juvat reminisci superiorum actorum, quanquam quae ratio ejus ineundi, eadem et conservandi existimatur, hoc magis, quod Michalowitzius non est dominandi nunc cupidus, et ejus atque Polonorum versus Turciam est aequalis metus, nisi tamen sublato Turcarum metu, contingat, Podoliam esse novae materiam litis, quod sane quin fieri possit, non negave-rim, nee mirabor, si fieret, quandoquidem purpurati, quos Bojaros dicimus, Tzaris sui, qui hodie rerum potitur, ingenio et indulgentia facile abuti ad quaestum possuht; nam is, quod fateri non erubesco, sacris.quam negotiis civilihus intentior,consilia, quae Bojari conducere arbitrantur, non aliena ducit a digriitate sua, nee impedit facile. Sed haec alio pertinent: ego enim non futura sed transacta expendere destinavi. f. Jam eo loco respublica Moschorum erat, ut brevi occideret, nisi opem tulisset Fedrowitzius, qui bellorum civiliurn incendia restinxit, et cujusdam, qui altera vice se pro Demelrio gerebat, revera autem et citra omnem dubitationem impostor erat, ac novas turbas concitabat, recens conflatam potentiam oppressit, Paulus Piasecius ad A. 1612. Postea se munivit contra externam vim, et quamvis eum saepe fortuna contra Polonos destitueret, tamen ratio salutare hoc consilium subministravit, ut anno 1634 pacem cum Polonis faceret, et Vladislaus omni per superiorem electionem quaesito juri reninciaret, tituloque Magni Ducis Moscoviae abstineret, idem ad (d). A. scriptor belli Moscho-Polon. p. 41. 9. Cum his et talibus casibus defuncti essent Moschi, ac ex omnium sententia res confecta videretur, successio Alexii Michalowitzii anno MDGXLV magnum apud omnes pondus habuit, creditumque est, eum et fortunae amplissimae capacem, et fortissimis imperato-ribus aequalem fore. Jamque nil ad summi fastigii gloriam deerat, quum ab suis solicitatus ad capessendum bellum, fecit, ut magnus ex eo toti Moscoviae timor impenderet. Primo Polonos, nee inultus, lacessobat, turn impetum in Suedos effundebat, sed postea magno suo malo expertus est, quam cum strenuo ac ad pugnandum obstinate populo res fuisset. Verumenimvero cum tandem hostes aequa satisfactione placavisset, domi periculum adiit, nee unquam major calamitas fuit, quam cum auctore Stephano Razino turbae motusque existerent (g): nam iis non modo Moscovia metu perculsa, sed etiam tota Europa expectatione futuri eventus aliquandiu suspensa fuit. g. Non hie morabitur ordinem nostrum tumultus, qui anno 1648 ortus et exitio aulicorum Plesseow et Tychonowitz, terminatus est. Mirum tamen videri potest, quid sit, quod cum gens istaj praeter ingenitam erga Tzares suos venerationem, servituti assuetaj sit, tarn subito ad seditionem concitandam impelli possit, nisi cogniturn esset, ingenia ejus populi esse mutabilia, et quanquam fraenol dominatus retinentur, tamen cum nimis injuriis affecta, ad desperationem adiguntur, in desperatione 10. Proximum est, ut a quibus initiis omnia profecta sint, expo-nam, et qua ex causa et quibus viribus tantam rebellium multitu-dinem coegerit Ratzinus, tradam. Accepi gente Cosacum (h) fuisse, Moschis neque odio, nee injuria cognitum, sed fidum factorumqut, conscientia innocentem, quoad DoJgoruka imperium militare mitil gabat. Simulatque autem hie severius statuebat in Cosacos, et missionem petentes contra voluntatem retinere studebat, invito eo evaserunt: quod cum indigne ferret Dolgoruka, magno numero milites misit, qui dilapsosrevocarent; ipse exempli causa de praefecto, qui Ratzini frater erat, supplicium sumit. Id vero crudelitatem interpretatus est Ratzinus atque ab eo tempore mutavit animum et pristinam fidem, nilque prius in votis habuit, quam ut ulciscendo demeret sibi ignominiam, et Jonge plurimos impelleret ad cogitatij sceleris societatem. h. Cosaci unde nomen habeant, scrutari supervacuum est, quia P. Piasecius, cujus studium in hac parte aspernari non possumus, exposuit, ac me fere in earn sententiam adduxit, ut credam, ilk capram denotari, forsan quod mobilitate sua et scandendi nisu haec animalia imitentur, Chron. p. 45. Reinholdus Heidenstein existimat, hoc vocabulo significari latronem, et ab origine Persica, sive Tur-cica repetit, rer Polon. hist. lib. XI. Ego satis habeo annotasse, a me intelligi Cosacos circa Tanaim habitantes, qui nostra loquendi consuetudine Donici appellantur, a fluvio, prope quern colunt, nomen sortiti. Genus hominum est instabile, et natura sua quietis. impatiens, ac praedandi cupidum; Magno Russorum imperatori non coacti, sed sponte parent, multis insuper immunitatibus donati, praefectum habent, quern ipsi eligunt, mutati nuper, quum duce Ratzino rebellandi facultas data esset, postea vero, quam iste victi est, ad obsequium revocati. Quod de Cosacis, qui in ditione regni PC lonici hactenus fuerunt, perinde optamus, ut pristina civium officia et constantem parendi voluntatem erga Polonos rursus declarent, et misso Turcarum clientelari dominatu in amicitiam redeant atquc imperium Polonicae gentis. Nam quod Piasecius tradit, Cosacos, qua-tenus sub jure et jurisdiction Polonorum consideratos, proprio et separate reipublicae statu non contineri, res per se ipsa loquitur, id hodieque ad Donicos, et Moschorum imperio obnoxios revera pertinere, et quod adeo de his cognitum est, perinde optandum esse de iis, qui hactenus in regni Polonici ditione fuerunt. Postquam enii auspicio regis Stephani ad belli artes eruditi, stipendia merer coeperunt, jus sane et honor et dignitas Polonorum postulant, ut ipsos a se atque a republica abalienatos, et A. 1648 ad seditionem concitatos ad officium reducant, et a motu inde Chmielnicii turbatas res corrigant, eo magis, quod intelligant, nil Turcis neque esse jucun-dius; neque carius, quam ut clientelare ejus gentis imperium, quod auctore Doroszenko consequutos se ajunt, retineant, et Polonis de Provincia, quae ipsis Ukraina dicitur, decedere compulsis, potentia sedem non Polonis magis, quam Moschis et toti orbi Christiano formidabilem ibi constituant. Sed vero de Cosacicis turbis, inquantum Poloniam attinent, vid. Joachim. Pastorius in bello Scytho-Cosac, item commentarius rerum per tempus rebellionis Russicae gesta-rum anno 1653 Regiomonti editus; Adolph. Brachelius hist, lib. 7 ad A. 1648; novissime scriptor Cosacicae rebellion. Germanice evulgatus. Donicorum, qui non modo aequo et pari jure cum Moschis vivunt, sed etiam multis, ut dixi, privilegiis aucti sunt, motus anno 1665 occasionem, anno autem 1667 initium habuit, de quo proxime aliquid Germanice emissum est, et scio de eo commemoratum esse in Theatre atque Diario Europeo. 11. Nee fallebat ea expectatio Ratzinum, virum obscuro quidem loco natum, sed calliditate egregium, et ad quodvis facinus audacem, praeterea crudelem, et vel solo adspectu trucem, corpore item firmo, ac armorum usu atque aetate robustum valentemque (1), ut Cosaci dignum judicarent cui praefecturam belli committerent, rati hunc ejus causae, quae jus atque libertalem suam complecteretur, et ad privatum Ratzini quoque luctum peftineret, obstinatum vindicem futurum. Non recusabat iste, et consilio pariter ad vindictam et spem dominatus utebatur: per idem tempus enim, quo summam ostendebat voluntatem ulciscendi Dolgorukam, hoc miserum quoque ac acerbum usu veniebat Moschis, quod Cosaci, privilegio de reti-nendis transfugis obtentui sumpto, omnibus facinorosis perditisque hominibus, de quorum infamia judicium apud Russos institutum fuerat, ad se veniendi et impune naanendi potestatem facerent. Quibus rebus tantus flagitiosorum hominum concursus est factus, ut non sponte ad Ratzinum profecti, sed spe impunitatis ad eum accersiti viderentur, et quanto quisque esset improbior, tanto prom-tius se adjungeret ad seditiosum Ducem. i. Robustum id genus esse hominum multa confirmant, et facit apertissimum'hoc Ratzini exemplum, quanquam iis non concedunt Valachi, ut documento est Johannes Podkova, vir obscurus ortu, sed iis viribus atque corporis firmitate praeditus, ut ferreas equorum soleas fregisse tradat Reinh. Heidenstein rer. Pol. lib. 2, p. 119. Id Turcis indicium est generosae stirpis, venitque hie in mentem recor-dari Friderici III. septemviri Saxonici, qui cum Palaestinam obiisset, ex ejus manuum soliditate judicavit Sultanus, illustri genere natum fuisse, apud El. Reusner, in stemmate Witikindi, p. 43. Est quoque id saepe signum virorum fortium et plenorum animi, ut de Philippe Magnanimo Hassiae Comite provincial! Perspectum habeo: de cujus robore et firmitate laterum, quam in Haynensi Coenobio declaravit, traditur in chron. Hassico. Apud barbaros nota est audaciae atque crudelitatis, quae in Ratzino cum impietate conjuncta fuit, ut partim saevitia in religiosos, partim violatione templorum, partim contemptu sacrorum testatum fecit, religionem vel Mahumetanam, vel nullam professus. 12. Dum haec fiebant, et sine jure, sine legibus, sine judiciis, ac sine fide apud Cosacos omnia agebantur, nondum conquievit Ratzinus, homo sive natura, sive more suae gentis ferox, et animos jam turn licentia deteriores factos multo vehementius commovit, cum injuriam supremo Moschorum sacerdoti illatam exaggeraret, non quod sentiret recte de sacris, et pietatis exemplum daret, sed quo speciosum destinatis titulum praeferret, et in vindicanda republica, quasi jam afflicta et paene oppressa, omne suum studium positum esse ostenderet. Sub id tempus erat summo inter sacerdotes loco Nikon (k) autoritate et prudentia, quantam Moschorum ingenia capiunt, egregius, atque ad omnia quae agenda erant, animo et con-silio p^ratus, ac magno Duci ita cams, ut nemo facile existimaret, eum in discrimen dignitatis venturum esse: sed quum in id tempus incidisset, quo contra criminationes cauto esse non licebat, nomen ejus de flagitiis quibnsdam delatum est, atque his rebus factum ut mox de dignitatis fortunarumque amissione periclitaretur, et tandem loco moveretur. Illud vero Ratzino dominatum molienti commodum evenit, quod ea judicii severitate magnus dux animos plebis a se avertisset, et minime fidelis consilii auctores secutus fuisset. Nam qui rem eo perduxerant, ut commutaretur fortuna Patriarchae, omnes inimici ejus fuerant, et nil prius in votis ha-buerant, quam ut dignitate sua privaretur, cum prorsus ferre non possent, ut ejus apud imperatorem praecipua ac summa autoritas esset. Propterea ne quid iniquefecisse viderentur, omnem rem exposuerunt Antiocheno et Alexandrine Patriarchis, atque eos in cognoscenda hac causa sive socios, sive adjutores esse voluerunt. Venerunt acciti Moscuam, et mercede conducti ac beneficiis ornati sententiam dixerunt, et quanquam dubitare possis, an senserint, quod statue-runt, tamen cognitum est, valuisse potentiam inimicorum, nee profecisse consilio, neque rationibus Nikonem. k. Iste Patriarcha non modo habebat sanctimoniae opinionem, sed etiam operam atque auctoritatem suam ad amplificationem boni publici et patrocinium populi conferebat; id vero in malam partem acceperunt Bojari, ac in eo omne studium posuerunt, ut Nikon ex sua sede et statu dimoveretur, quod facile consecuti sunt iniquis delationibus et Tzarem in suam sententiam adduxerunt. Id vero laetum Ratzino accidit, metuenti fortunam, et quaerenti accessionem virium societate eorum, qui injuriam istam Patriarchae'illatam aver-sabantur, et hac spe ultionis^oblata, non censebant ignoscendum esse Bojaris, qui privata odia in reipublicae exitium verterent, atque audendo tarn potentes essent, ut neque jus, nee innocentiam Patriarchae respicerent. Eo spectat, quod reperi In commentarils manuscriptis Viri cujusdam non indocti, nee indiligentis: 13. Ad haec spem fiduciamque Ratzino addidit, quod fato, an forte, nova Tzar invidia oneraretur. Fuit ei filius cognomento Alexeius Alexeides, septendecim annorum adolescens, idemque singulari comitate, quae virtus quanto gratior est in vulgus, tanto majorem ei amorem conciliabat. Quern cum verum ac legitimum suecessorem destinasset pater, et publice anno MDGLXV1I conspiciendum exhibuisset, festae omnium gratulationes plaususque audiebantur: verum breve hoc gaudium fuit et sicut patri justum dolorem attulit, ita Ratzino atque conjuratis opportune animos fecit, ut qui pro vero affirmarent, nondum decessisse Tzaris filium, sed effugisse insidias in caput ejus comparatas, et salvum apud se atque incolumem esse. Inde rumor spargebatur, Bojaros, erga quos implacabile odium erat, omnem potestatem ad se trahere conatos, песет Tzarevvitzii (ita Imperatoris filium appellant) animo agitasse, atque more suo et quia per fraudem jus esse putent, rempublicam conturbasse: quod pati non possint, nisi socordia torpescant, et Imperii plane obliviscantur. Itaque Ratzinus de salute omnium agi praefatus, tutelam atque patrocinium praestiturum se recipit, et Catilinam imitatus, vindictae avidos recusantesque obedire Bojaris cohortatur, venirent ad se vindicaturi tantum nefas, ut qui scirent, hanc esse viam ad emendandum. corruptissimi imperii statum, ac restituendum verum ejus haeredem. l. Ex sermonibus hominum minime leviuni cognovi, Ratzinum clam, et ne agnosceretur, mutato habitu intrasse Moscuam, et hinc misisse nuntios, qui explorarent Russorum animos, et praetextu recuperandae libertatis, atque profligandi Bojarorum dominatus, ad moliendum res novas solicitarent. Libet hie suis quaeque temporibus reddere, et quomodo haec omnia inter se cohaerent, ipso opere conjungere. A. MDCLXVI Bojari iniquo in Nikonem animo fuerunt et ut dignitatem honoremque amitteret effecerunt. Inde anno MDCLXVII Stephanus Ratzinus praeparatos rebellioni animos, соmmovit et tyrannidis viam ingressurus, odium tyrannidis flagitiosissimo conatui suo obtendit, ratus occasione, dum affulgeret, utendum esse. A. MDGLXX, XVII Januar. Tzaris filius, quein A. MDCLXVII pater successorem declaraverat, vivis exemptus est, quod Ratzinus Bojaris crimini dedit, et ut omnia ipsorum facta in: invidiam vocaret, mortis hujus causam nequissime iis imputavit, speciose locutus, ne pessime facere videretur, cum ulciscendi Alexeidis animum prae se ferret, atque ad se invitaret alliceretque; pessimum quemque, et de industria aggregaret sibi similes, quo eos de republica tolleret, quibus salvis non posset consequi dominatum. 14 — 15. Nee conatu hoc destitit Ratzinus, sed dominatum, quern ab injuria inceperat, maleficio munire studuit, atque eo consilio magnis itineribus ad Volgam fluvium, veteribus Rha dictum, cum conjuratis suis contendit. Primum Tyranni facinus A. MDCLXVII fuit direptio navium, quae variis mercibus onustae secundo amne devehebantur; qua praeda audacior factus, urbem Jayk oppugnavit, atque auxilio destitutam facile ad deditionem compulit; inde rebus ad longiorem profectionem comparatis, exercitum transduxit usque ad mare Caspium, et per vim omnia tentavit, mox regressus, ad Volgam rediit, et quo fortunas Russorum belli more consumeret, oppida et vicos, praesertim quibus ex piscatu utilitas est, exussit. Mox veluti furore impulsus, ad extremes Russici imperii fines processit, oppidum Terki Persiae finitimum occupaturus, ut intelligi eo exemplo posset, Razinum pertinaci animo Tzaris gratiam repudiosse, neque uni provinciae, sed omnibus Russiae ditionibus bellum intulisse. Hand dubie enim constitutum habebat, nil usquam relinquere, quod sibi, praesertim a tergo, nocere, et quoquomodo esse impedimento posset; id cogitanti, et dominatum ad extremas Russiae oras proferre cupienti, praeter spem accidit, quod oppidum Terki cursum victoriarum ipsius moraretur, ac se contra vim atque injuriam animose et fortiter defenderet. Igitur ira incensus ex eo loco deduxit exercitum, prius autem, quam id faceret, circumjecta oppida et vicos vastavit, plerosque etiam Persas, qui ultimas Russorum re-giones accolunt, per fidem asportandarum mercium et convehendae annonae circumventos, nulla injuria accepta, oppressit. Ea caede patrata, ad agrum Mediae proximum pervenit, et nemine prohibente vastandi saeviendique potestatem militibus fecit, usque dum Russi et Persae contractis, undecunque poterant, auxiliis, in ejus conspectum venirent, praelium commissuri, si fortinae se permittere, ac vim sustinere voluisset. Sed quae barbari erat calliditas, pro tempore et pro re consilium capiebat, atque se opportune recipiebat, occupatis maris Caspii insulis, quo copias in tuto collocaret, ac praecaveret, ne quid accideret triste sibi, atque viribus suis diffisus, admissorum veniam a Tzare petiit, et postquam fidem obsequii jurejurando astrinxerat, impunitatem assecutus, postea illecebram atque incitanientum majoris audaciae habuit, et pluribus vitiis ac sceleribus se contaminavit, quod fictae atque simulatae emendationis indicium Tzari, qui opinione celerius publici criminis gratiam fecerat, justas poenitendi post causas dedit. Nam cum ea, quae volebat, impetrasset Ratzinus, Astrachanum se contulit; ibi, ut militaris officii peritus erat, censu habito, militibus longo itinere languentibus ternpus ad curanda corpora concessit, et quia perspexerat, crudelitate ab se alienates esse plurimorum animos, liberalitate, quam barbari quoque adamant, mutare studuit, et trahere in suas partes. Quocirca nummos in vulgus sparsit, ratus, ex usu suo id fore, quatenus Tzari invidiam faceret, et his rebus intestiria dissidia fovendo, mi-lites praesidiarios Tzaris contra Praefectos suos concitaret. * Cum supra Stephanum Ratzinum Russiae Catilinam diximus, turn in Germania prope simile aliquid reperimus, ut documento est Guilielmus Grumbachius, qui superior! seculo tantos sibi spiritus atque tantam arrogantiam sumsit, ut non modo Saxoniae, sed etiam toti Germaniae periculum crearet, jamque palam imperatoris et imperii reverentiam exueret, exitium patriae veluti Catilina, moliturus, nisi jussu Caesaris, ductuque Augusti et consensu Johannis Guilielmi, piorum atque constantium Principum captus, meritas poenas dedisset. Eo vid. historica descriptio susceptae a Caesarea majestate executionis et necessaria ac vera responsio, anno 1567 et 1568 editae, quarum ilia quoque extat apud Simonem Schardium Tom 4, p. 34 seqq. 16. Cum horum et talium malorum causa fuisset, reversus ad Tanaim, ita exarsit, ut sibi non temperaret, quin saeviret in honestos innocentesque homines, ac templa, et quaecunque Deo data dicataque fuerant, diriperet ac violaret, praeterea sacerdotes e possessionibus suis ejiceret, et nil tarn tetrum esset ac terribile, quod non putaret licere suae crudelitati, cui nee integerrimus quisque subductus est, nee melior causa sacerdotum fuit, reliqui aut poenis, aut morte mulctati sunt, si tyranni imperata facere recusassent. 17. Tandem refecto exercitu, hanc Tzaris sui clementiae ac mansuetudini gratiam retulit, ut magno impetu eum oppugnaret, et collecta manu loca ad Volgam sita invaderet; cum vero copiae ad re-sistendum comparatae appropinquassent, summa celeritate urbem Zarizam adortus, dolo occupavit, et disjectis, quae contra eum missae erant, cohortibus, tribunum et plerosque captivos immani supplicio affecit. Ita nemine contra consistere auso, exercitum ad alias urbes admovit, et expugnata Tzornojara, praefectum atque multos milites ad custodiendum oppidum relictos crudelissime interfecit, rebusque ex sententia firmatis non vanam potiundi Astrachani spem animo concepit. Ea urbs quondam apud Tataros caput rerum, ac sedes atque domicilium Scythicae potentiae fuit, cujus praefectus, cum milites pecunia corruptos in officio continere non posset, hunc annum deditione urbis foedum fecit, et quanquam strenue pugnando honeste occumbere potuisset, tamen conspiratione praesidiariorum militum territus, venit in potestatem Razini, qui sacris operantem comprehendit, ac de eo, non tanquam de hoste, sed tanquam de in-fami homine statuit, ut ex turris fastigio praecipitaretur.[55] Nec id saevitiae explendae satis erat, sed duos quoque ejus filios, veluti scelestos homines, mulctavit, et nulla neque aetatis, neque dignitatis ratione habita, mandavit, ut in omnium conspectu uterque a terra abrepti, ex pedibus suspenderentur; ne tamen eo poenae genere perirent, alterum exquisitissimo supplicio excruciatum necavit, alte-rum fustibus iminanissime verberavit, ut quasi exanimatus jaceret, et vix vivus Metropolitae traderetur. 18. Sed ita fortuna perfidi hominis ingenium corrupit, ut se durum atque inexorabilem praeberet, et egestis ex Astrachanensi urbe thesauris, ac direptis mercatorum civiumque fortunis, majori animo bellum capesseret. Nam et tune commeatus ipsi abunde suppetebat, et magna multitudo militum, quos nec timidos, neque ignavos collegerat, fiduciam faciebat; disciplina autem adeo in castris ejus obsoleverat, ut milites neque caedibus, nec stupris abstinerent, et onmia libidine atque audacia polluentes, foedis initiis multo foedissimum exitum significarent. 19. Nec cunctatus est Razinus, ut qui rebus suis festinatione consultum cuperet, et omni ope atque consilio niteretur, ut potentiam suam quam latissime propagaret. Itaque maturavit expeditionem et Zarizam reversus, primum duo navigia comparavit, et multa de se atque innocentia Tzarici haeredis, et bona causa Patriarchae locutus, hunc, sicuti antea commemoravi, dolum adhibuit, ut persuaderet, eos ab se in fidem acceptos, ac navibus, quas omnes viderent, impositos, atque contra Bojarorum injuries defenses vehi. Quibus rebus socios adjutoresque suos confirmavit, quo in eadem erga se voluntate permanerent; ceteros ad tale quid conjunctis animis audendum incitavit, obtestatus, ne signa relinquerent, qui signa sua secuti essent. * Cum scenam hanc adornaret ductor perduellium Ratzinus, alteri navi rubrum aplustre habenti Tzaris, quern comminiscebatur, filium, alteri, quam nigrum sericum distinguebat, Patriarcham, qui fingebatur imposuit; ille rubro holoserico splendens originem duxit ex familia Petigorski Cyrcassorum Principum, quern injusto bello oppressum captumque, et omni potestate atque dignitate exutum, impio simulacro adhibuit: de Nikone non est, ut quid addamus. 20. Hoc vero demum futuri motus maxime terribilis classicum erat, rebus quippe jam in eum locum deductis, ut tumultus, cujus componendi ratio non apparebat, vel Tzaris, vel Razini exitio terminaretur. Qua conditione cum esset Ratzinus, ita nil honestum sperabat, ut quoque nil turpe desperaret, neque jure, sed impetu fretus, causam, quam minime honestam tuebatur, artibus nihilo melioribus perficiendam sibi esse duceret. Itaque Tzeremissorum Morduinorumque Tartarorum regiones longe atque late pervagatus, magnam turbam sibi adjunxit, ac terras gentesque nomini suo obnoxias reddidit. Sub hoc tempus afflicta Tzaricarum copiarum fortuna fuit, alii enim caesi, alii dilapsi sunt; nonnulliin castra perduellium transierunt. Perditis prope rebus in tempore adfuit Dux Baraetinsky, qui dissipatis conjuratorum cohortibus, ita repressit Razinum, ut ex acie saucius efferretur, nee multo post ob irritam urbis Symbirsky oppugnationem valde perturbaretur, cujus defensionem susceperat Johannes Bogdanowitz, vir strenuus, et nulla conditione adduci se passus ad dedendam urbem. Quod discrimen cum adiisset Razinus, paulo recedens, spatium suis colligendi dedit, et quia de summa rerum agebatur, eo laboravit, ut, quod instruct! acie consequi non poterat, per offensiones civium atque dissidia intestina effectum daret, et postquam ubique solitudinem fecerat, ad Im-perium Tzaricum, cui inhiabat, callide aditum communiret. 21. Dum haec cum multa solicitudine tyrannus cogitabat, hinc inde dimisit conductos exploratores, qui quae agerentur Moscuae, remmciarent, praeterea delegit perditissimos homines, qui ignoti terras Russicas obirent, tectis ignem, ubi possent, injecturi, cum ut inopia omnium rerum Tzarem in extremum periculum adduceret, turn ut hoc novae seditionis alimentum esset. Nusquam tune magis, quam Moscuae, trepidatum est, praecipue aula gravis metus causas habuit, ut quae tot damna data, et excitatos passim motus secreta aestimatione pensaret. Vix profecto credet posteritas, unum hominem tarn exiguo tempore tot provincias occupasse, totque regiones vastasse, ut ducentorum atque sexaginta milliarium Germanicorum spatio omnia conturbarentur. * Earum regionum populator Ratzinus caedibus, incendiis, rapinis, crudelitate, suppliciis omnia foedavit. In commentariis rerum Russicarum reperi oppidaSaratoffiam, Samarol'fiam, Alatriam, Arsamas, pluresque alias, vicos item ad Volgam sitos, quorum nomina referre non attinet. 22. Cum iste rerum status esset, vocabantur in discrimen fortunae, vita, conjuges, liberi omnium, existimatio inprimis Procerum atque Tzaris honor; nam hoc ultimi discriminis tempus adventabat, ac documenta instabilis fortunae Tzari, et summa miscentis Razino praebebat. Vulgi studia Moscuae quoque diversa erant, pars discur-rere et tumultu laetari, pars incusso metu, prospicere impendens periculum et simul aversari coeperant; nonnulli oppresses se putabant, priusquam Razini tyrannide opprimerentur, magno sane calamitatis sensu, qui eo major erat, quod rescivissent, seditionis socios cum facibus in tecta urbis immissos, jam turn impotenti ira ac ulciscendi libidine aliquot incendia excitasse. Ipse pro cdmperto habeo, quam parum omnes ab exitio abfuerint, ii maxime, qui Tzaris consilia regebant, quippe in quos omnium factorum invidiam contulit Ratzinus, et plerosque dedi sibi postulavit, perituros una clade omnes, nisi eos virtus Dolgoruckae, quern ante alios ad caedem deposcebat, expeclivisset. 23. Quamobrem haec ratio disciplinae et legum firmandarum, inventa est, quae severitate poenarum continetur, et ad hujus gentis, quae lenitate atque indulgentia fere pejor sit, emendationem inprimis pertinebat. Mox accitae sunt copiae, et praesidium majori numero impositum, ne civitas Razino praeda fieret, neu annunciate ejus adventu, indefensa relinqueretur, ac metu perculsa, venienti portas aperiret, et viam aditumque muniret. 24. Quae consilia bene ac feliciter Imperatori atque purpuratis evenerunt, sive territo conscientia sceleris Razino, sive ut secures opportune atque utilitatis suae causa falleret: nam baud multo post certis conditionibus cum Tzare agere instituit, sed sero nimis, et postquam omnem gratiam consumpserat, ut vel postulata ejus, qui summam rerum ad se transferre coepisset, audire ingratum, expendere intutum, admittere exitiosum videretur. 25. Itaque copiis cum summo imperio praepositus est Dolgoruka, ut res turbatas componeret, et praelio cum Ratzino decertaret; si vinceret, laudem habiturum, sin vinceretur, sanguine suo his turbis, quarum invidia in ipsum conferebatur, parentaturum esse. Nee cessabat Dolgorucka, Russorum dux, et fortitudine prudentiaque sua fretus, omnia, quae necessaria sibi forent, tempestive circum-spiciebat, atque totis viribus seditiosis obviam profectus, in itinere quindecim milia, quibus Ratzinus imparem ductorem reliquerat, feliciter profligabat. Cum enim Razini rationes postularent, ut vires atque opem conjungeret, et praecaveret, ne dissidiarum causae essent, graviter errabat, quod, dum periculum moram non ferret, praesentia sua socios destituisset, atque amissa rei melius gerendae occasione voti sui non factus esset compos, turn quod ejus legiones inter se discordantes sine disciplina vagarentur, turn quod Cosacorum excita sedibus suis turba, cum ducem desideraret, baud arduo labore dissipari posset. * Pleno nomine atque titulo Knes Jiirg Alexeiwitz Dolgorucka, qui postquam auspicatissimis initiis vim conjuratorum sustinuit, castris apud oppidum Arsamas positis, eo totus incubuit, ut primo quoque tempore factio Razini opprimeretur; nee eo secius commu-nem Russiae causam adjuvit, qui militaris Dolgoruckae imperii socius erat, Russi Occlonizam vocant, qui diversis congressibus, fortitudinem suam demonstravit, et conjuratos fudit, et providit, ne exercitus resque publica caperent detrimentum. Itaex commentariis actorum Russicorum didici. 26. Caeterum summa belli Russici duobus praeliis permissa est: alterum cum summa laude Cermanorum initum est apud oppidum Morasky, in quo Russi equidem terga vertere necesse habuissent, atque jam turn paulatim ex pugnae loco recedebant, nisi ipsis Germani equites subsidio venissent, et in confertissimam rebellium par-tem irruptione facta, ordinibusque eorum disturbatis, in fugam avertissent: occisorum numerus ingens fuit, et captivi quoque omnes trucidati; alterum prope oppidum Lysko commissum est, in quo omne robur rebellium cecidit, et non tarn exercitus, quam incondita turba pugnavit, hoc uno formidabilis, quod saluti suae desperasset. praeterquam enim quod horribilis edita est strages, ii quoque, qui vivi in potestatem victoris pervenerant, ad atrocissima supplicia reservati, perduellionis poenas dederunt: alii in crucem acti, alii telis confixi, multi immisso in femora harpagone, foedissime perie-runt; demum in nullos gravius consultum est, quam in Cosacos Mor-duinos, nisi quod et mulier quaedam igni cremata est, quod sacrum ordinem, in quern ascripta fuerat, habitu atque institute militari mutavisset. Reliquos, quos fuga abstulit, in suo quemque loco de-prehensum, crudelissima morte mactavit, aut si in solitudines dis-cessissent, fame necavit. 27. Cum talem exitum rebelles sortiti essent, caput ipsorum Ratzinus in angustias et loca deserta compulsus est, quern ductor manipulorum Cornelius Jacoloff blandis verbis compellatum adduxit, ut quia exhaustam belli molem videret, Tzari supplicaturus secum iret, et causam ipse suam diceret, atque de injuriis, quas sibi allatas querebatur, referret. Obsequitur monenti Razinus, diffidens quidem sibi atque rebus suis desperans, sed quod initio comiter et proxime libertatem haberetur, effectum est industria Cornelii, ut valido milite stipatus, revera enim custodia erat, Moscuam Rutheuorum deduceretur. 28. Nondum urbem attigerat, cum bis mille apparitores ad eum arctius tenendum emissi sunt: ii comprehensum, et ductis circa collum pedesque catenis, patibulo e curru prominenti imposuerunt; post eum vinctus constrictusque frater Frolko incedebat, ejusdem criminis reus, et ideo in vinculis habitus, ut pari poena afficeretur. Ambo cum perducti essent Moscuam, Razinus quaestioni subjectus, ita constanter vim tormentorum pertulit, ut licet multis indiciis testimoniisque convictus esset, tamen sua confessione neque patefactus dici, neque damnatus videri posset. Cum vero longum esset cognoscere de crimine satis comperto, ex re imperii visum est, fesinato supplicio praecidere occasionem populo initia causasque rimandi, ne aulae invidia fieret, aut novum Tzari periculum accer-seretur. Quapropter ad locum supplicii cum fratre ductus, audita capitali sententia, adeo non in melius mutari potuit, ut quoque in contumacia perseveraverit, neque temere creditum fuerit, eum prorsus sui oblitum, non de expiandis noxis, neque instanti commutatione, sed tantum de praesenti ignominia cogitasse. 29. Nam carnifici traditus, nil dedit comparando ad mortem animo, sed gestibus iram odiumque praeferentibus testatus est, malle se everti Russiam exitio alieno, quam liberari suo. Poenam luit palam, et quo majori conficeretur cruciatu, primo manus, deinde pedes amputati sunt, quos ictus sic excepit, ut ne gemitu quidem do-loris indicium ostenderet, atque tarn praefractae mentis esset, ut neque de contumacia remittere vellet, neque timeret tristiorem casum, vultu quoque ac voce sui similis, cum mutilatis brachiis cru-ribusque fratrem superstitem atque in catenis ductum intuens, cum fremitu exclamaret: contine linguam canis.[56] Nam quae invicta tyranni rabies erat, cum armis non posset, silentio ulcisci mortem suam statuit, neque tormentis cogi potuit, utimpias artes atque secreta pat-rati sceleris aperiret. Quae causa erat, quod in ipso mortis articulo cum fratre expostularet, et convitium ipsi faceret, ratus, triste sibi et fratri erubescendum esse, quod quum socius adjutorque sibi hacte-nus in omnibus rebus fuisset, nunc mortem contemnere non posset: quia enim petebat alloquendi Tzaris sibi dari facultatem, hoc sic a barbaro acceptum est, quasi res atque acta sua, quae reticeri volebat, supplicii metu enunciare statuisset. Sed cujusmodi ea fuerint, quae a loco supplicii abductus, Tzari dixit, non liquido constat, et mihi sufficit, Ratzino molestum atque grave fuisse, quod, quae fuerit mens sua ac voluntas, fratrem mdicaturum esse non sine causa, nee falso suspicaretur. Ejus post confessione ita Tzaris flexus est' animus, ut illo tempore vitae parceret, contentus, eum custodia asservasse, qui esset meritus, ut quemadmodum emendatione animi, ita poena apud posteros a Razino fratre distingueretur. 30. Post haec Ratzinus adversus tormenta et ipsam necessitatem contumax, ad supplicium abstractus est, caput manus pedesque acuminatis palis infixa sunt, reliquus truncus canibus objectus, acfoede laceratus consumptusque, cum ignommiae ejus, turn exempli aliorum causa, foedum spectaculum praebuit,[57] nec meliorem exitum habere debuit, qui desertor sui Imperatoris, et Patriae hostis Proditorque fuit. |
||||
|